- CERTAMEN
- CERTAMENapud Virgilium, Eclogâ 7. v. 16.Et Certamen erat Corydon cum Thyrside magnun,eleganter pro certante. Alias idem cum Agone: cuiusinodi Certaminum cum varia essent olim genera, illorum IV. illa inprimis, quae Sacra dicta, Graecis Ιἑροὶ Α᾿γῶνες, celebria fuêre, Olympia, Pythia, Isthmia, Nemea, de quibus vide suô locô, ut et hîc infra, in voce Iselasticus, alibique passim. Addam hîc saltem locum Plinii, l. 16. c. 4. Novissim3 (coronae) et in sacris certananibus usurpatae, in quibus hodieque non victori dantur, sed patriam ab eo coronari pronuntiatur. Inde natum, ut etiam triumphaturis conferantur, in Templis dedicandae. Sed et in Ludis Certamina, curruum inprimis, vigebant. Iul. Caes. Scaliget, Poetices l. 1. c. 29. In Ludis primariae partes quatuor: Pompa cum thensis pro Deo, cui fierent; Certamina curruum; Fabulae; Pugnae in arena. Et quidem, apud Homerum quinque currus commiserunt, in funere Patrocli; in Archemori, apud Statium, sex; apud Anonymum de Vita Alexandri, novem; apud Strabonem, in Electra, decem; in Olympiaco Circo, duodecim, unde tot ostia. Apud Romanos, duos colores a principio ceriâsse vult Tertullianus; postea duo alii additi, et quatuor factionum numerus velut sacer fuit. Unde licet Domitianus pristinis 4. gregum factionibus duas alias addiderit, purpurei auratique panni; post mortem tamen eius ad quaternarium numerum mox reditum, etc. Quae de re, ultra ea, quae hîc passim, vide Salmas. ad Solin. p. 901. Praeterea vero ingeniô certatum publice, ab antiquissimis temporibus, novimus, de quibus certaminum generibus alibi. Sufficiat adiecisse, neminem in Certaminibus Veter. indotatum abiisse, ne postremum quidem, victumque. Virg. Aen. l. 5. v. 365.Sic ait, et geminum pugnae proponit honorem:Victori, velatum auro vittisque iuvencum;Ensem atque insignem galeam, solatia victo.Et Statius, Thebaid. l. 6. v. 548.Has Adrastus opes dono victoribus ireImperat, at generum famulâ solatur Achaeâ.Ubi famulae notanter meminit: Huic enim rei aptum habebatur aliquod mancipium. Unde et Silius Ital. l. 16. v. 454.---- ---- donat ductor, miseratus et aevumEt sortem casus: Famulus florente iuventâHuic datur adiuncto gentilis honore galeri.Et rursus Virg. l. 5. Aen. v. 284.Olli serva datur -----Vide Casp. Barthium, Animadversion, ad Statium d. l. et plurima hanc in rem, apud Car. Paschalium, Coronarum l. 5. c. 6. et toto l. 6. qui est de Coronis quatuor Graeciae Certaminum: nec non supra in voce Brabeuta: et infra ubi de Ludis Gymnicis, voce Praeco, it. Reprobandi mos, Respirandi spatium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.